|
PROPHETIA HABACUC
1 1 Oraculum, quod vidit Habacuc propheta. 2 Usquequo,
Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: “ Violentia!
”, et non salvas? 3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam
vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est
contentio, et iurgium exoritur. 4 Propter hoc languet lex, et non
pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus
iustum, propterea egreditur iudicium perversum. 5 “ Aspicite in
gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in
diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur. 6 Quia ecce ego
suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super
latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. 7 Horribilis
et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius
egredietur. 8 Leviores pardis equi eius et saeviores lupis
deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe
venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. 9 Omnes,
ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et
congregabunt quasi arenam captivos. 10 Et ipsa reges
subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem
ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. 11 Tunc ultra
progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam
deum suum ”. 12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus,
sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam;
petra mea, ad corripiendum fundasti eam. 13 Mundi sunt oculi tui, ne
videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare
respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem
se? 14 Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens
principem super se. 15 Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena
sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat. 16
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis
incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis. 17 Propter hoc
ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine
misericordia?
2 1 Super custodiam meam stabo et consistam super
speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid
respondeat ad querelam meam. 2 Et respondit mihi Dominus et dixit: “
Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit
eum. 3 Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem
et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens
veniet et non tardabit. 4 Ecce languidus, in quo non est anima
recta; iustus autem in fide sua vivet ”. 5 Et profecto divitiae
decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat
quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et
congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. 6
Numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquelam
aenigmatum dicentes: “ Vae ei, qui multiplicat non sua — usquequo?
C et aggravat pignora super se! ”. 7 Numquid non repente consurgent,
qui mordeant te, et evigilabunt agitantes te, et eris in rapinam
eis? 8 Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui
reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem
terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 9 Vae, qui congregat
lucrum iniustum in malum domui suae, ut ponat in excelso nidum
suum et salvet se de manu mali! 10 Consilium cepisti in confusionem
domui tuae concidendi populos multos et peccasti in animam
tuam. 11 Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione
respondebit ei. 12 Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et
condit urbem in iniquitate! 13 Numquid non haec a Domino sunt
exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum
fatigentur? 14 Quia replebitur terra cognitione gloriae
Domini, sicut aquae operiunt mare. 15 Vae, qui potum dat amico
suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem
eius! 16 Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et
denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia
super gloriam tuam. 17 Quia vastitas Libani operiet te, et miseria
animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem
terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. 18 Quid prodest
sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum
mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra
muta? 19 Vae, qui dicit ligno: “ Expergiscere! ”, “ Surge! ” lapidi
tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro
et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. 20 Dominus
autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis
terra.
3 1 Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam
lamentationum. 2 Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine,
opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum
facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. 3 Deus a
Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos
gloria eius, et laudis eius plena est terra. 4 Splendor eius ut lux
erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. 5
Ante faciem eius ibit mors, et egredietur pestis post pedes
eius. 6 Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit
gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles
antiqui ab itineribus aeternitatis eius. 7 In afflictione vidi
tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian. 8 Numquid in
fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in
mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas
victrices. 9 Suscitans suscitabis arcum tuum, sagittis replevisti
pharetram tuam. — Selah. In fluvios scindes terram, 10 viderunt te
et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem
suam, in altum levavit manus suas. 11 Sol et luna steterunt in
habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae
splendore fulgurantis hastae tuae. 12 In fremitu calcabis terram, in
furore conteres gentes. 13 Egressus es in salutem populi tui, in
salutem cum christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti
fundamentum usque ad petram. — Selah. 14 Confodisti iaculis tuis caput
bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio
eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito. 15 Viam
fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. 16 Audivi, et
conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea.
Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus
mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum,
qui invadit nos. 17 Ficus enim non florebit, et non erit fructus in
vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent
cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in
praesepibus. 18 Ego autem in Domino gaudebo et exsultabo in Deo
salvatore meo. 19 Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes
meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad
sonitum chordarum.
|